monumenta.ch > Augustinus > 99
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCVIII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM C. SERMO AD PLEBEM.

IN PSALMUM XCIX. SERMO AD PLEBEM. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmum, fratres, cum cantaretur, audistis; brevis est, nec obscurus: quasi securitatem dederim, ne laborem timeatis. Videamus tamen attentius, et quanto liberius, tanto diligentius, quid sibi velint ea ipsa quae aperte sonant, ut quantum Dominus donare dignatur, spiritualiter intelligantur. Vox Dei quolibet organo sonans, tamen vox Dei; neque enim delectat aures eius, nisi vox eius: nam et nos cum loquimur, tunc eum delectamus, cum ipse de nobis loquitur.
2 Psalmus in confessione: sic inscribitur, hic est titulus eius, Psalmus in confessione. Pauci versus sunt, magnarum rerum gravidi: pariant semina in cordibus vestris, ut paretur horreum messi dominicae. Psalmus iste in confessione hoc nobis iubet, ad hoc nos hortatur, ut iubilemus Deo. Nec hortatur velut aliquem unum angulum terrae, aut unam aliquam habitationem congregationemve hominum; sed quia ubique novit se seminasse benedictionem, undique exigit iubilationem.
3 Iubilate ergo Domino, universa terra. Numquid modo vocem meam audit universa terra? Et tamen hanc vocem audivit universa terra. Iam iubilat Domino universa terra; et quae adhuc non iubilat, iubilabit. Pertendens enim benedictio, incipiente Ecclesia ab Ierusalem per omnes gentes, impietatem ubique prosternit, pietatem ubique construit: et mixti sunt boni malis, et mali per omnem terram, et boni per omnem terram. In malis murmurat omnis terra, in bonis iubilat omnis terra. Quid est ergo iubilare? Multum enim nos attentos facit ad hoc verbum et praesentis psalmi titulus, quia inscribitur, In confessione. Quid est, in confessione iubilare? Est alterius cuiusdam psalmi sententia dicentis, Beatus populus qui intelligit iubilationem : profecto magnum aliquid est, quod intellectum beatos facit. Dominus ergo Deus noster beatificator hominum, det mihi intelligere quod dicam, det vobis intelligere quod auditis: Beatus populus qui intelligit iubilationem. Curramus ergo ad hanc beatitudinem, intelligamus iubilationem, non eam sine intellectu fundamus. Quid opus est iubilare et obtemperare huic psalmo dicenti, Iubilate Deo, omnis terra, et non intelligere iubilationem, ut vox nostra sola iubilet, et cor non iubilet? Sonus enim cordis, intellectus est.
4 Quod nostis dicturus sum. Qui iubilat, non verba dicit, sed sonus quidam est laetitiae sine verbis: vox est enim animi diffusi laetitia, quantum potest, exprimentis affectum, non sensum comprehendentis. Gaudens homo in exsultatione sua, ex verbis quibusdam quae non possunt dici et intelligi, erumpit in vocem quamdam exsultationis sine verbis; ita ut appareat eum ipsa voce gaudere quidem, sed quasi repletum nimio gaudio, non posse verbis explicare quod gaudet: Animadvertite hoc in eis qui cantant etiam non honeste. Non enim talis erit iubilatio nostra, qualis illorum est; nos enim in iustificatione iubilare debemus, illi autem iubilant in iniquitate: itaque nos in confessione, illi in confusione. Tamen ut hoc quod dico intelligatis, imo recordemini rem cognitam, maxime iubilant qui aliquid in agris operantur; copia fructuum iucundati vel messores, vel vendemiatores, vel aliquos fructus metentes, et in ipsa fecunditate terrae et feracitate gaudentes, exsultando cantant; et inter cantica quae verbis enuntiant, inserunt voces quasdam sine verbis in elatione exsultantis animi, et haec vocatur iubilatio. Si quis forte propterea non recognoscit, quia nunquam advertit, advertat de caetero. Atque utinam non inveniat quos advertat, ne Deus inveniat quos evertat. Sed tamen quia non quiescunt nasci spinae, in male exsultantibus advertamus iubilationem improbandam, et offeramus Deo iubilationem coronandam.
5 Quando ergo nos iubilamus? Quando laudamus quod dici non potest. Attendimus enim universam creaturam, terram et mare, et coelum, et omnia quae in eis sunt: attendimus singula habere origines et causas suas, seminum vim, nascendi ordinem, permanendi modum, intereundi decessum, currere volumina saeculorum sine ulla perturbatione, stellas volvi quodam modo ab oriente in occidentem, peragere cursus annorum, videmus dimensiones mensium, distentiones horarum; inque his omnibus nescio quid invisibile, quod spiritus vel anima dicitur, inesse omnibus animantibus ad appetendam voluptatem fugiendamque molestiam, ad conservandam incolumitatem suam vestigium quoddam unitatis; inesse etiam homini commune quiddam cum Angelis Dei; non cum pecoribus, sicut est vivere, audire, videre, et caetera, sed quod intelligat Deum, quod ad mentem proprie pertineat, quod sicut oculus albam et nigrum, ita aequitatem iniquitatemque discernat. In hac tota consideratione creaturae, quam nominare utcumque et percurrere potuimus, interroget se anima: Quis fecit haec omnia? quis creavit haec? quis in his teipsam? Quid sunt ista quae consideras? quid tu quae consideras? Quis ille qui fecit consideranda et considerantem? quis est iste? Dic illum; ut dicas illum, cogita illum. Potes enim aliquid cogitare, et forte non potes dicere; nullo modo autem poteris dicere quod non potueris cogitare. Ergo cogita illum priusquam dicas illum; ut cogites illum, accede ad illum. Quod enim vis bene videre, ut habeas quod loquaris, accedis ut inspicias, ne forte longe videndo fallaris. Sed ut oculis ista corpora, sic ille mente conspicitur, corde attenditur et videtur. Et ubi est cor unde ille videatur? Beati, ait, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Audio, credo, ut possum intelligo, corde videri Deum, nec posse nisi mundo corde conspici; sed audio aliam Scripturam: Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Attendi ergo universam creaturam, quantum potui; corporalem animadverti in coelo et in terra, spiritualem autem in meipso qui loquor, qui membra vegeto, qui vocem intendo, qui linguam moveo, qui verba pronuntio, sensusque discerno. Et quando comprehendo me in me? Unde ergo possum quod supra me? Promittitur tamen cordi humano visio Dei, et indicitur quaedam operatio mundandi cordis; hoc dicitur ab Scriptura: Para unde videas quod amas, antequam videas. Audito enim Deo et nomine eius, cui non dulce est quod audit, nisi impio multum remoto, multum longe facto? Quoniam ecce, inquit, qui longe faciunt se abs te, peribunt; sequitur, Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Nobis autem quid? Quia illi longe, et ideo in tenebris, et ita sauciatis oculis in tenebris, ut lumen non solum non desiderent, sed etiam perhorrescant; nobis in longinquo inventis quid dicitur? Accedite ad eum, et illuminamini. Ut autem accedas et illumineris, displiceant tibi tenebrae tuae; damna quod es, ut merearis esse quod non es. Es iniquus, esse debes iustus: nunquam iustitiam percepturus es, si adhuc tibi placet iniquitas. Contere illam in corde tuo, et munda; expelle illam de corde tuo, ubi vult habitare quem vis videre. Accedit ergo utcumque anima humana, interior homo recreatus ad imaginem Dei, quia creatus ad imaginem Dei; qui tanto erat longe factus, quanto ierat in dissimilitudinem. Non enim locorum intervallis acceditur ad Deum, aut receditur a Deo: dissimilis factus, longe recessisti; similis factus, proxime accedis. Vide quomodo nos vult accedere Dominus, faciens primo similes, ut accedamus. Estote, ait, sicut Pater vester qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Disce diligere inimicum, si vis cavere inimicum. Inquantum autem in te charitas crescit, efficiens te et revocans te ad similitudinem Dei, pertendit usque ad inimicos; ut sis ei similis qui facit solem suum oriri, non super bonos tantum, sed super bonos et malos; et pluit, non super iustos tantum, sed super iustos et iniustos. Quantum accedis ad similitudinem, tantum proficis in charitate, et tanto incipis sentire Deum. Et quem sentis? qui venit ad te, an ad quem tu redis? Nam ille nunquam discessit a te: recedit a te Deus, cum tu recedis a Deo. Praesentia sunt caecis omnia, sicut videntibus: uno loco stans caecus et videns, iisdem formis rerum uterque circumfunditur; ille est praesens rebus, ille absens: ex duobus uno loco stantibus, unus est praesens, alius absens; non rebus ipsis ad alterum accedentibus et ab altero recedentibus, sed propter dissimilitudinem oculorum suorum. Ille qui caecus dicitur, quia exstinctum est ibi quod contemperari solet luci cuncta vestienti, frustra est praesens rebus quas non videt; imo rectius absens quam praesens dicitur: ubi enim non est sensus eius, recte dicitur absens; hoc est enim absentem esse, sensu abesse. Sic et Deus ubique praesens est, ubique totus. Sapientia eius attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Quod autem Deus Pater, hoc Verbum eius et Sapientia eius, lux de luce, Deus de Deo. Quid ergo optas videre? Non est a te longe quod vis videre. Apostolus dicit equidem non longe positum ab unoquoque nostrum: in ipso enim vivimus et movemur et sumus. Quanta ergo miseria est; longe esse ab eo qui ubique est?
6 Esto ergo similis pietate, et diligens cogitatione: quoniam invisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; ea quae facta sunt intuere, mirare, quaere auctorem. Si dissimilis sis, repelleris; si similis, exsultabis. Et cum accedere coeperis similis, et persentiscere Deum, quantum in te charitas crescit, quia et charitas Deus est, senties quiddam quod dicebas, et non dicebas. Ante enim quam sentires, dicere te putabas Deum: incipis sentire, et ibi sentis dici non posse quod sentis. Cum autem ibi didiceris dici non posse quod sentis, tacebis, non laudabis? Ergo mutus eris in laudibus Dei, et gratiarum actionem non reddes ei qui voluit se notum tibi facere? Laudabas, cum quaereres; silebis, cum inveneris? Nullo pacto; non eris ingratus. Debetur honor, debetur reverentia, debetur magna laudatio. Attende te qui sis, terra et cinis: vide quis meruerit, quid videre; vide quis, quid, homo Deum. Agnosco non meritum hominis, sed misericordiam Dei. Lauda ergo miserantem. Quomodo, inquis, laudabo? Modicum ipsum quod sentire possum ex parte in aenigmate per speculum, iam explicare non possum. Audi ergo Psalmum: Iubilate Domino, omnis terra. Intellexisti iubilationem omnis terrae, si iubilas Domino. Domino iubila; noli iubilationem tuam in alias atque alias res dividere. Postremo caetera dici possunt utcumque. ille solus est ineffabilis, qui dixit, et facta sunt omnia. Dixit, et facti sumus: sed nos eum dicere non possumus. Verbum eius quo dicti sumus, Filius eius est: ut a nobis utcumque infirmis diceretur, factus est infirmus. Iubilationem pro verbo possumus dicere, verbum pro verbo non possumus. Iubilate ergo Domino, omnis terra.
7 Servite Domino in iucunditate. Omnis servitus amaritudine plena est: omnes conditione servili obligati et serviunt, et murmurant. Nolite timere illius Domini servitutem: non erit ibi gemitus, non murmur, non indignatio; nemo se petit inde venalem, quia dulce est quod redempti omnes sumus. Magna felicitas, fratres, esse in ista domo magna servum, etsi cum compedibus. Noli timere, serve compedite, confitere Domino: meritis tuis attribue compedes tuas; confitere in compedibus, si vis ut in ornamenta vertantur. Non frustra, nec sine exauditione dictum est, Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum. Servite Domino in iucunditate. Libera servitus est apud Dominum; libera servitus, ubi non necessitas, sed charitas servit. Vos, inquit, in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis; sed per charitatem spiritus servite invicem. Servum te charitas faciat quia liberum te veritas fecit. Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Simul es et servus et liber: servus, quia factus es; liber, quia amaris a Deo a quo factus es: imo etiam inde liber, quia amas eum a quo factus es. Noli servire cum murmure; non enim id agunt murmura tua, ut non servias, sed ut malus servus servias. Servus es Domini, libertus es Domini; non te sic quaeras manumitti, ut recedas de domo manumissoris tui.
8 Servite Domino in iucunditate. Plena erit illa et perfecta iucunditas, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem : tunc erit perfecta iucunditas, tunc illa perfecta iubilatio, tunc laus sine defectu, tunc amor sine scandalo, tunc fructus sine timore, tunc vita sine morte. Quid hic? nullumne gaudium? Si nullum gaudium, nulla iubilatio: quomodo, Iubilate Domino, universa terra? Est plane et hic gaudium; de spe futurae vitae gustatur hic unde ibi satiemur. Sed necesse est ut multa perferant frumenta inter zizania: sunt grana inter paleam, est lilium inter spinas. Quid enim audit Ecclesia? Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. Non dictum est, In medio alienarum; sed, in medio filiarum. O Domine, quomodo consolaris, quomodo confortas, quomodo terres? Quid est quod dicis? Sicut lilium in medio, quarum spinarum? Ita proxima mea in medio, quarum filiarum? quas dicis spinas, ipsas filias? Respondet: Spinae sunt propter mores suos; filiae, propter sacramenta mea. Utinam ergo inter gemitus alienorum gemeretur; minus gemeretur. Ille est maior gemitus, Quoniam si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Psalmi voces sunt: qui Litteras nostras novit, sequitur; qui non novit, discat, ut sequatur. Si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo: tu vero unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos. Quos dulces cibos nobiscum capiunt, qui nobiscum semper futuri non sunt? quos dulces cibos, nisi, Gustate et videte quam dulcis est Dominus? Inter illos necesse est gemamus.
9 Sed quo se separaturus est christianus, ut non gemat inter falsos fratres? Quo iturus est? quid facturus? Solitudines petat? Sequuntur scandala. Separaturus est se qui bene proficit, ut nullum omnino hominem patiatur? Quid si et ipsum, antequam proficeret, nemo vellet pati? Si ergo, quia proficit, nullum hominem vult pati, eo ipso quo non vult aliquem hominem pati, convincitur quod non profecerit. Intendat Charitas vestra: Sustinentes invicem, ait Apostolus, in dilectione, satagentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Sustinentes invicem: non habes quod in te alius sustineat? Miror si non est: sed ecce non sit; eo robustior es ad caeteros sustinendos, quo iam non habes quod in te alii sustineant. Non sustineris, sustine caeteros. Non possum, inquis. Ergo habes quod et in te alii sustineant. Sustinentes invicem in dilectione. Tu deseris res humanas, et segregas te, ut nemo te videat; cui proderis? Tu ad hoc pervenisses, si nullus tibi profuisset? An quia veloces pedes tibi videris habuisse ad transeundum, praecisurus es pontem? Exhortor omnes, vox Dei omnes hortatur: Sustinentes invicem in dilectione.
10 Separabo me, inquit aliquis, cum paucis bonis; cum illis mihi bene erit. Nam nulli prodesse impium et crudele est. Non me hoc docuit Dominus meus. Non enim damnavit servum qui intervertit quod accepit, sed qui non erogavit. Intelligatur poena interversoris ex poena pigri. Serve nequam et piger, ait Dominus damnans: non ait, Intervertisti pecuniam meam; non ait, Dedi tibi, et non mihi quod dedi integrum reddidisti: Quia non crevit, quia non erogasti, inde, inquit, te puniam. Avarus est Deus salutis nostrae. Ergo separabo me, inquit, cum paucis bonis: quid mihi est rationem habere cum turbis? Bene: pauci ipsi boni, de quibus turbis sunt eliquati? Si tamen iam ipsi pauci, omnes boni: tamen bona cogitatio humana, laudabilis, esse cum talibus qui elegerunt vitam quietam; remoti a strepitu populari, a turbis inquietis, a magnis fluctibus saeculi, tanquam in portu sunt. Iam ergo ibi gaudium illud? iam ibi iubilatio illa quae promittitur? Nondum; sed adhuc gemitus, adhuc sollicitudo tentationum. Habet enim alicunde et portus aditum: si portus aditum ex nulla parte haberet, nulla in eum navis intraret; oportet ergo ut ex aliqua parte pateat: aliquando autem per eam partem qua patet, ventus irruit; et ubi scopuli non sunt, naves se invicem collisae confringunt. Ubi ergo securitas, si nec in portu? Et tamen utcumque feliciores in portu quam in pelago, fatendum est, concedendum est, verum est. Ament se, naves in portu bene sibi applicentur, non sibi collidantur: servetur ibi parilitas aequabilitatis, constantia charitatis; et quando forte ventus ex illa parte qua patet, irruerit, sit ibi cauta gubernatio.
11 Nam quid dicturus est mihi quisquis talibus locis forte praeest, imo servit fratribus, in his quae monasteria dicuntur? quid dicturus est? Cautus ero, nullum malum admittam. Quomodo nullum malum admittes? Nullum hominem malum, nullum fratrem malum intrantem admissurus sum; cum paucis bonis bene mihi erit. Ubi cognoscis quem forte vis excludere? Ut cognoscatur malus, intus probandus est: quomodo ergo excludis intraturum, qui postea probandus est, et probari nisi intraverit non potest? Repelles omnes malos? Dicis enim, et nosti inspicere. Omnes nudis cordibus ad te veniunt? Qui intraturi sunt, ipsi se non noverunt; quanto minus tu? Multi enim sibi promiserunt quod impleturi essent illam vitam sanctam, in commune habentem omnia, ubi nemo dicit aliquid suum, quibus est una anima et cor unum in Deum : missi sunt in fornacem, et crepuerunt. Quomodo ergo cognoscis eum qui sibi ipse adhuc ignotus est? Excludes malos fratres a conventu bonorum? De corde tuo, quisquis ista dicis, omnes malas cogitationes, si potes, exclude: non intret in cor tuum vel suggestio mala. Non consentio, inquis. Sed intravit tamen, ut suggereret. Nam omnes munita corda habere volumus, ut nihil intret quod male suggeratur. Unde autem intret, quis novit? Et pugnamus quotidie in uno corde nostro; unus homo in corde suo cum turba luctatur. Suggerit avaritia, suggerit libido, suggerit voracitas, suggerit laetitia ista popularis; omnia suggerunt: ab omnibus se continet, omnibus respondet, et ab omnibus aversatur; difficile est ut non ab aliqua feriatur. Ubi ergo securitas? Hic nusquam; in ista vita nusquam, nisi in sola spe promissorum Dei. Ibi autem, cum illuc pervenerimus, perfecta securitas, cum clauduntur portae, et confirmantur vectes portarum Ierusalem : ibi vere plena iubilatio et magnum gaudium. Modo autem ne securus laudes quamlibet vitam; ante mortem ne laudes hominem quemquam.
12 Hinc autem falluntur homines, ut vel non suscipiant meliorem vitam, vel temere aggrediantur; quia et cum laudare volunt, sic laudant, ut non ibi dicant mala quae mixta sunt; et qui vituperare volunt, tam invido animo et perverso vituperant, ut claudant oculos adversus bona, et sola mala quae ibi vel sunt vel putantur, exaggerent. Inde fit ut unaquaeque professio male laudata, id est non caute laudata, cum invitaverit homines laude sua, inveniant illi qui illuc veniunt, aliquos quales ibi esse non credebant; et offensi a malis, resiliant a bonis. Fratres, disciplinam istam ad vitam vestram conferte, et sic audite ut vivatis. Laudatur, ut generaliter dicam, Ecclesia Dei: magni homines Christiani, soli Christiani, magna Catholica; diligunt se omnes, impendunt sibi quisque quod possunt, orationibus, ieiuniis, hymnis vacatur per totum orbem terrarum, una consensione pacis laudatur Deus. Audit forte qui nescit tacitum esse de commixtis malis, venit laude invitatus, invenit commixtos malos, qui non illi praedicti sunt antequam veniret; offenditur a falsis christianis, refugit a veris christianis. Rursus odiosi, maledici, irruunt in vituperationem: Quales Christiani? qui Christiani? Avari, feneratores. Nonne ipsi sunt qui theatra et amphitheatra implent per ludos et per alia spectacula, qui implent ecclesias per dies festos? Ebriosi, voraces, invidi, insectatores alterutrum. Sunt tales, sed non soli tales. Et iste vituperator caeco animo tacet bonos; et ille laudator incauto animo tacet malos. Si autem sic laudatur in hoc tempore Ecclesia Dei, quomodo laudant Scripturae Dei, ecce quomodo nunc dixi, Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum: audit homo, considerat, placet illi lilium, intrat, adhaeret lilio, tolerat spinas; merebitur esse in laude et in osculis sponsi, qui dicit, Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Ita et in clericis. Laudatores clericorum intendunt ibi bonos ministros, fideles dispensatores, omnium toleratores, viscera sua impendentes his quos volunt proficere, non quaerentes quae sua sunt, sed quae Iesu Christi. Laudant haec, obliviscuntur quia mixti sunt malis. Rursus qui reprehendunt avaritiam clericorum, improbitates clericorum, lites clericorum, appetentes res alienas, ebriosos, voraces, iactant. Et tu invide vituperas, et tu incaute laudas: tu qui laudas, dic mixtos malos; tu qui vituperas, vide ibi et bonos. Sic et in illa vita communi fratrum, quae est in monasterio: Magni viri, sancti, quotidie in hymnis, in orationibus, in laudibus Dei, inde vivunt, cum lectione illis res est; laborant manibus suis, inde se transigunt; non avare aliquid petunt, quidquid eis infertur a piis fratribus, cum sufficientia et cum charitate utuntur; nemo sibi usurpat aliquid quod alter non habeat; omnes se diligunt, omnes invicem se sustinent. Laudasti, laudasti : qui nescit quid interius agatur, qui nescit quomodo illo vento intrante etiam naves se in portu collidunt, intrat quasi securitatem sperans, neminem quem toleret habiturus; invenit ibi fratres malos, qui mali inveniri non possent, nisi admitterentur (et necesse est ut primo tolerentur, ne forte corrigantur; nec excludi facile possunt, nisi prius fuerint tolerati : et fit ipse intolerandae impatientiae. Quis me huc quaerebat? Ego putabam quia charitas est hic. Et paucorum hominum molestia irritatus, dum non perseveraverit implere quod vovit, fit desertor tam sancti propositi, et reus voti non redditi. Iamvero cum inde exierit, fit et ipse vituperator et maledicus: et dicit ea sola quae quasi se pati non potuisse asseverat; et aliquando vera. Sed vera malorum toleranda sunt propter societatem bonorum. Dicit illi Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam. Et quod est amplius, ructat indignationis malum odorem, unde absterreat intraturos; quia ipse cum intrasset, perdurare non potuit. Quales illi? Invidi, litigatores, neminem sustinentes, avari; ille ibi illud fecit, et ille ibi illud fecit. O male, quare taces bonos? Quos tolerare non potuisti, iactas: qui te malum toleraverunt, taces.
13 Merito illud, fratres charissimi, magnificum in Domini Evangelio, ex ore Domini: Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur: duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur . Qui sunt duo in agro? Quod dicit Apostolus: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Dei agricultura estis. In agro laboramus. Duo in agro, clerici sunt: unus assumetur, et unus relinquetur; assumetur bonus, relinquetur malus. In molendino duae, ad plebes retulit. Quare in molendino? Quia devinctae saeculo, circuitu rerum temporalium, tanquam mola detinentur. Et inde una assumetur, et una relinquetur. Quae inde assumetur? Faciens opera bona, attendens indigentiam servorum Dei, indigentiam pauperum, in confessione fidelis, in laetitia spei certa, vigilans ad Deum, nulli imprecans mala, diligens quantum potest, non solum amicos, sed etiam inimicos, praeter uxorem suam non sciens aliquam, praeter maritum suum non sciens aliquem; assumetur et de molendino: quae autem aliter fuerit, relinquetur. Alii autem dicunt: Quietem volumus, neminem volumus pati, removemus nos a turbis; bene erit nobis in quadam securitate. Si quietem quaeris, quasi lectum quaeris, ut sine aliqua sollicitudine requiescas. Et inde unus assumetur, et unus relinquetur. Nemo vos fallat, fratres: si non vultis falli, et vultis amare fratres, scitote omnem professionem in Ecclesia habere fictos. Non dixi omnem hominem esse fictum, sed omnem professionem habere fictas personas: sunt christiani mali, sed sunt et boni. Quasi plures malos vides, quia palea sunt, et te ad grana pervenire non permittunt: sunt ibi et grana, accede, tenta, excute adhibe oris iudicium. Invenis sanctimoniales indisciplinatas; numquid ideo sanctimonium reprehendendum est? Multae non stant in domibus suis, circumeunt domos alienas, curiose agentes, loquentes quae non oportet, superbae, linguatae, ebriosae: etsi virgines sunt, quid prodest integra caro, mente corrupta? Melius est humile coniugium, quam superba virginitas. Si enim nuberet, non haberet nomen unde extolleretur, et haberet frenum quo regeretur. Sed numquid propter virgines malas, damnaturi sumus sanctas et corpore et spiritu? aut propter istas laudabiles, etiam illas improbandas laudare cogemur? Undique unus assumetur, et unus relinquetur.
14 Ergo, fratres, finiamus Psalmum, quia planus est. Servite Domino in iucunditate: vos alloquitur, quicumque in charitate omnia toleratis, et spe gaudetis. Servite Domino, non in amaritudine murmurationis, sed in iucunditate dilectionis. Intrate in conspectu eius, in exsultatione. Facile est exsultare foris; in conspectu Dei exsulta. Non valde lingua exsultet; conscientia exsultet. Intrate in conspectu eius, in exsultatione.
15 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Quis nescit quia Dominus ipse est Deus? Sed de Domino dicit, quem non putabant homines Deum: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus, Dominus ille non vobis vilescat: crucifixistis, flagellastis, sputis illinistis, spinis coronastis, veste ignominiosa vestistis, in ligno suspendistis, clavis confixistis, lancea percussistis, custodes ad sepulcrum posuistis; ipse est Deus. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Ipse fecit nos, et non nos. Ipse fecit nos: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quid est quod exsultatis? quid est quod superbitis? Alius vos fecit; et qui vos fecit, ipse a vobis patitur. Sed vos sic vos iactatis et gloriamini, et extollitis, quasi a vobis ipsis facti sitis. Bonum est vobis ut qui fecit vos, perficiat vos. Ipse fecit nos, et non nos. Non debemus superbire: totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus; quod in nobis nos fecimus, inde damnamur; quod in nobis ille fecit, inde coronamur. Ipse fecit nos, et non nos. Nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Oves et ovis: ipsae oves una ovis. Et quam amantissimum nostri pastorem habemus! Dimisit nonaginta novem, descendit quaerere unam, reportat in humeris suis redemptam sanguine suo. Securus mortuus est pastor pro ove, qui resurgens possidet ovem. Nos autem populus eius, et oves pascuae eius.
16 Intrate in portas eius in confessione. In portis initium est; a confessione incipite. Inde Psalmus in confessione, ibi iubilate. Confitemini vos non factos a vobis, laudate eum a quo facti estis. Ab illo sit bonum tuum, a quo recedens fecisti malum tuum. Intrate in portas eius in confessione. Intret grex in portas, non foris remaneat ad lupos. Et quomodo intret? In confessione. Porta, id est initium, confessio tibi sit. Unde in alio psalmo dicitur: Incipite Domino in confessione. Quod illic, dicit, Incipite; hoc appellavit hic, portas: Intrate in portas eius in confessione. Et quid, cum iam intraverimus, non confitebimur? Semper confitere, semper habes quod confitearis. Difficile est in hac vita, ut sic homo mutetur, ut nihil inveniatur in eo quod reprehendatur: opus est ut tu te reprehendas, ne ille reprehendat qui damnaturus est. Ergo et cum intraveris in atria, confitere. Quando non erit confessio peccatorum? In illa requie, in illa aequalitate Angelorum. Sed videte quid dixerim: Non erit confessio peccatorum. Non dixi, Non erit confessio: erit enim confessio laudis. Semper confiteberis, illum Deum, te creaturam; illum protectorem, te protectum. In illo quodammodo absconditus eris, sicut dictum est, Abscondes eos in abscondito vultus tui. In atria eius in hymnis confitemini ei. In portis confitemini; et in atria cum intraveritis, confitemini in hymnis. Hymni laudes sunt. Quando intras, te reprehende; cum intraveris, illum lauda. Aperite mihi portas iustitiae, dicit in alio psalmo; ingrediens in eis confitear Domino. Numquid dixit, tum ingressus fuero, iam non confitebor? Etiam ingressus confitebitur. Quae enim peccata confitebatur Dominus noster Iesus Christus, quando ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae? Illum laudans confitebatur, non se accusans.
17 Laudate nomen eius, quia suavis est Dominus. Nolite putare quia deficitis in laudando. Laudatio vestra quasi manducatio erit: quantum laudatis, tantum vires acquiritis, et tantum dulcescit quem laudatis. Laudate nomen eius, quia suavis est Dominus. In aeternum misericordia eius. Non enim cum te liberaverit, desinet esse misericors: et ut protegat semper in aeternam vitam, misericordiae eius est. In aeternum ergo misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. Aut omnem generationem accipe quod dictum est, in generationem et generationem; aut in duabus generationibus, unam terrenam, alteram coelestem. Hic est generatio una quae parit mortales; altera quae parit aeternos. Veritas eius et hic est, et ibi. Noli putare quia hic non est veritas eius: si non hic esset veritas eius, non diceret in alio psalmo: Veritas de terra orta est; nec ipsa Veritas diceret, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XCVIII. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM C. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 99